monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 86, 1
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Nuper tuae Beatitudinis percepi scripta, emendantia vetus silentium, et me ad solitum officium provocantia. Unde licet per sanctos fratres, Priscum et Eubulum, tuus ad nos sermo cessaverit: tamen quia vidimus illos zelo fidei concitatos, raptim Palaestinae lustrasse regiones, et dispersos regulos usque ad suas latebras persecutos, breviter scribimus, quod totus mundus exultet, et in tuis victoriis glorietur : erectumque Alexandriae vexillum crucis, et adversus haeresim trophaea fulgentia, gaudens populorum turba prospectet. Macte virtute, macte zelo fidei: OSTENDISTI, quod hucusque taciturnitas dispensatio fuit, non consensus. Libere enim Reverentiae tuae loquor. Dolebamus te nimium esse patientem, et ignorantes magistri gubernacula, gestiebamus in interitum perditorum . Sed, ut video, exaltasti manum diu, et suspendisti plagam, ut ferires fortius. Super susceptione cuiusdam non debes contra urbis huius dolere Pontificem: quia nihil tuis litteris praecepisti, et temerarium fuit de eo quod nesciebat, ferre sententiam: tamen reor illum, nec audere, nec velle te in aliquo laedere.